- CIRCULI Sanctorum
- CIRCULI Sanctorumcirca capita Constantii ac Constantis, Theodosii item Iunioris ac Placidii Valentiniani, in eorum num mis Consularibus, conspicui, et cum Consulibus quoque communicati indigitabant, divinitatis speciem quandam illos sibi asserere, cum nim bis seu claris nubibus Deos suos ita in picturis ac tabellis Gentiles olim ambirent. Hinc tam frequens Divinitatis, Numinis, ac Aeternitatis, ab iis usurpata vocabula atque epitheta, quibus Imperatorum Leges plenae sunt. Quae tamen vemiam aliquam mereantur in Augustis, quorum adeo ampla fuit potestas: si recentiorum Byzantinorum expendatur ambitio, qui hominum omnium vanissimi, ac omni facinorum genere contaminati, provinciis etiam cunctis ferme exuti, et intra Urbis moenia paucorumque circumiacentium oppidorum limites coerciti, Sanctos sese a subditis at que adeo ab ipsis Patriarchis Constantinopol. ceterisqne Pontificibus compellari voluerunt. Unde formula compellationis vulgata, Δέποτά μου ἅγιε, Domine mi sancte, quam observare est non semel in Rationali Peraequatorum, sub Alexio Comneno exarato, Codino, Aliis. Contra quam Constantinus Magnus, qui Sanctum se vel Divum appellari, penitus renuit, apud Iuvencum, Histor. Euangel. l. 4. extremô.Haec mihi pax Christi tribuit, pax haec mihi saecli,Quam foret indulgens terrae regnator apertaeConstantinus, adest cui gratia digna mrenti:Qui solus Regum Sacrum sibi nominis horretImpom pondus, quo iustis dignior actisAeternam capiat divina in saecula vitam.Iure proin Isaacium Angelum suggillabat Fridericus I. Imperator eius Legatos alloquens: Dominus vester Sanctum se appellat: mirabilis est sanctitas quae sanctos viros, honestos, religiosos, benigne, utpote fideles nuntios, in oscula Pacis exceptos ---- subito consuevit mcarcerare et fame ac nuditate usque ad mortem macerare. Longe faciat a nobis Deuts talem sanctitatem, apud Tagenonem Patavinum, laudatum Carolo du Fresne in Dissertatione de infer. aevi Numism. num. 15. Vide quoque infra, in voce Nimbus, item Sanctissimi, nec non ubi de Pileo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.